1290 marzo 6.

Perg. I,13

Edizione documento (1290 marzo 6)
13.
1290 marzo 6, Melfi.

*In nomine sancte et individue Trinitatis amen*. Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi millesimo ducentesimo nonagesimo, regnante domino nostro Carolo secundo Dei gratia Ierusalem Sicilie rege illustre, ducatus Apulie et principatus Capue, principatus Capue, principe Achaye, Andegavie, Provincie et Forcalquerii comite, regnorum eius anno sexto feliciter amen, mense martii, die sexta eiusdem tertie indictionis, apud Melfiam. Nos Franciscus de Comestabilis regalis Melfie iudex, Gualterius puplicus eiusdem terre notarius et subscripti testes litterati de eadem terra Melfie, ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto notum facimus et testamur, quod, evocatis nobis ad presentiam venerabilis patris domini fratris Sinibaldi miseratione divina episcopi Melfiensis, idem dominus episcopus ostendit michi privilegia quinque, que vidimus et legimus non abolita, non abrasa, non cancellata nec in aliqua eorum parte viciata, sed in prima figura ipsorum existencia, quorum primum est domini Rogerii ducis, ipsius sigillo plumbeo pendente munitum; secundum est Andree Lupini, domini Federici secundi Romanorum et Sicilie regis valleti, sigillo cere albe Richardi aule regie camerarii pendente munitum; tertium est eiusdem domini Federici Romanorum imperatoris et Sicilie regis, ipsius sigillo pendente cere albe munitum; quartum est prefati Andree Lupini comitis Cupersani, ipsius sigillo pendente cere albe munitum; quintum est predicti domini Federici ipsius sigillo pendente cere albe munitum, quorum privilegiorum ipsorum primum erat continentie infrascripte [vedi sotto doc. 2, inserto]. Secundum privilegiorum ipsorum erat continentie talis: [vedi sotto doc. 6]. Tertium autem ipsorum documentorum erat continentie talis: [vedi sotto doc. 7, inserto]. Erat etiam privilegium ipsum munitum sigillo pendente cere albe eiusdem domini Friderici. Quartum vero privilegium erat continentie subsequentis: [vedi sotto doc. 8, inserto]. Et quintum ipsorum privilegio rum erat continentie infrascripte: [vedi sotto doc. 9, inserto]. Et quia predictus dominus episcopus Melfiensis predicta privilegia petiit a nobis autenticari et in publicam formam transcribi sua asserens interesse, ad ipsius domini episcopi petitionem privilegia ipsa, nullo diminuto, addito vel mutato in eis, autenticata fuerunt et transcripta in presens publicum instrumentum exinde factum per manus mei predicti Gualterii publici Melfie notarii signo meo solito mei predicti iudicis et nostrorum subscriptorum testium subscriptionibus roborata, anno, mense, die et indictione predictis.
Ego Franciscus de Comestabulis qui supra Melfie iudex
Ego Corradus de Rigimoendo ad hoc interfui
Ego notarius Nicolaus de Conrado ad hoc interfui
Ego Bartholomeus de Grosse interfui
Iacobus hic veri medicus vult testis haberi
Ego notarius Leonardus de Thesauro
Ego Gregorius Orlando me subscripsi
Ego Tuffio Totallis testis sum

Edizione inserto (1093 novembre)
2.
1093 novembre
inserto

Sono in corsivo le parti di testo assenti in Mercati e risarcite grazie al confronto con la redazione in pubblica e autentica forma del 1366.
In nomine Patris° sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Rogerius Dei gratia dux, dilectionem quam erga ecclesiam Beate Marie Melfiensis diu habueram manifestare cupiens, quodam tempore manente me in palatio Melfiense quod propterea° predictam ecclesiam scitum est, intervenient(ibus) comitibus atque magnatibus meis, necnon archiepiscopo Sipontino et G[erardo] Troiano episcopo, ecclesiam Melphiensem per huius precepti confirmationem, accestationemque°° subscriptis rebus dotavi dilectione quidem Dei fervidus futurarumque penarum tremendi iudicii tremore pret[…]ntus id facere decrevi sperans me misericordiam Dei facilius esse consecutus, si venerabilibus locis eorumque ministris et [custodibus]°°° necessaria adhibuero et prestitero adiuncte. Provide° ego qui supra R[ogerius] dux prefatus ecclesie dileccio° et filius, pro remedio anime genitoris atque genitricis mee, parentum nostrorum concedo, trado et confirmo eidem ecclesie castellum quod dicitur Salsula, cum omnibus pertinentiis suis et territoriis et cum omnibus rusticis qui modo ibi sunt vel futuri sunt, sicut non sint tributarii ducis, sic hiis clauditis finibus ut modo declaro. Primus finis incipit a molendino Capon(is) sic° flumen Aufidi cursus aque descendit usque ad ficus terranea; secundus finis a ficu terranea vadit per medios duos fratres et vadit in Caputachio ascendendo usque ad lacum Balsami; tertius finis a capite lacus Balsami vadit po(r)tule° usque ad viam descendendo usque ad lacum Risande; quartus finis a capite lacus Risande descendendo usque ad flumen Aufidi et exinde ad priorem finem. Item omnes iudeos et monasterium Sancti Ioannis de Yliceto et balnea et quicquid pater meus et ego ecclesie concessimus. Hoc totum contento° et confirmo sine omni infestatione et contrarietate et requisitione habendum et successorum meorum pariterque infestationem, violentiam et calupniam hordinariorum meorum vel heredum et successorum meorum post me futurorum. Et quoniam Baldoynus venerabilis episcopus de hoc seculo migraverat, huius donationis, concessionis, confirmatiois investituram tradidi per baculum unum [Bonohomini]°°° Sipontino archiepiscopo et G[erardo] Troiano episcopo et clericis illius ecclesie Radulfo et [U]rboio sacerdotibus atque Zochino, in presentia comitis Goffridi de [Combersano] et comitis Henrici de [Monte]°°° et Richardi comitis de [Andria] et Radulfi de Lantullo et Vertiensii comitis stabuli, quorum precibus et interventu hec omnia feci insuper Grimoaldo nostro protonotario huius precepti seriem scribere precepi. Si quis autem de supradictis aliter quam concessum et confirmatum est mutare aut violare presumpserit, preceptique nostri contemptor extiterit sciat se perpetuo anathemate condemnandum, insuper in nostro palacio mille libras purissimi auri composit(urum). Hec suprascripta manu ducis firmata et sigillo illius sigillata anno dominice incarnationis millesimo nonagesimo tertio ducatus mei nono mensis novembris indictione secunda. Ego Rogerius dux me subscripsi. Signum Henrici comitis de Me(n)ti. Signum Goffridi comitis de Cobersano. Signum Richardi comitis de Andra. Signum Rodulfi comitis de Lanticello. Signum Vermenii comitis stabul
° Così B;
°° Così B per attestationemque;
°°° Integrazione da Ughelli.

Edizione inserto (1220 dicembre)
6.
1220 dicembre, Augusta.
inserto

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Inter cetera° que salutem respiciunt animarum et mortalibus in celesti patria feliciter preparant mansiones nihil in presenti dignius et felicius invenitur quod devotione pia impenditur ecclesie sponse Christi, ubi sacramentorum beneficio peccamina dimittuntur et ubi Patri Filius pro salute fidelium iungitur immolati. Ea propter ego Andrea Lupinus domini regis vallectus, cupiens in ipsa celesti patria per misericordie opere mihi habitaculum preparare°°, de hiis que parvitati mee contulit misericorditer regia celsitudo, pro meorum remedio peccatorum et ut rex regum et dominus dominantium actus domini nostri Friderici in viam prosperitatis dirigat salubriter et disponat, domino Richerio venerabili episcopo Melfiensi, eiusdem regis familiari et ecclesie Melfiensi iure°°° perpetuo concedo et dono tenimentum Palpiani fluminis, quod est in territorio civitatis Lavelli pertinente ad Comitatum Cupersani mihi a regia magestate concessum, sicut dictum tenimentum a confinis terrarum Buirani descendit per cursum ipsius fluminis Pampiani usque ad flumen Aufidi et revertitur per ripam eiusdem Aufidi usque ad confinia terrarum Canusii et Gaudiani et vadit per ipsum confinium Gaudiani ascendendo et descendendo usque ad dictum confinium territorii Buirani cum colle Rayeti qui est infra, salvo tamen dono terrarum ecclesie sancti Egidii, quod bone memorie comes Robertus Lauretelli et Cupressani fecit in ipso tenimento monasterio Montis Sacri, statuens firmiter et decernens ut tam idem episcopus Melfiensis quam successores sui et ecclesia Melfiensis dictum territorium Lampiani, de consensu et voluntate domini nostri regis concessum, quemadmodum per quatuor supradictos fines clauditur, proprietatis et dominii iure et imperpetuum teneant et possideant sine aliqua mea et heredum meorum nec non et successorum contrarietate. Ad huius itaque concessionis seu donationis memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum per manus Ioannis de Traxetto regii notarii, quem inde rogavi, scribi feci et tam proprie manus quam subscriptorum testium subsignationibus communire. Actum est hoc aput Agustam anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo, mense dicembri, indictione octava. Quod privilegium erat munitum subsignationibus predicti Andree Lupini et subscriptorum testium in hec verba: Ego Andreas Lupinus domini regis valletus supradicta confirmo Ego Richardus aule camerarius me subscripsi et quia dictus Andreas Lupinus domini regis vallectus proprio sigillo carebat propterea dictum privilegium meo sigillo confirmavi Ego Philipus de Matera regni Sicilie scriniarius testis sum Ego Jacobus de Calatagerone domini regis notarius me subscripsi Signum crucis proprie manus Iacobus Franciscus Ego Benedictus de Anglona domini regis vallectus testis sum.
° In B genta;
°° In B preparati;
°°° In B sunt

Edizione inserto (1220 dicembre)
7.
1220 dicembre, VIII indizione.
inserto

Fridericus secundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus rex Sicilie per hoc presens scriptum intimamus omnibus nostris fidelibus tam presentibus quam futuris quod, cum Andreas Lupinus vallectus noster Richerio venerabili episcopo Melfiensi dilecto familiari et fideli nostro apud nostram celsitudinem constituto et omnibus eiusdem successoribus divino intuitu tenimentum Lampiani fluminis concessit iure perpetuo tenendum et possidendum in territorio Lavelli, quod est de comitatu Cupersani, quem eidem Andree de nostra clementia dedimus, idem episcopus nobis humiliter supplicavit ut ipsam concessionem ratam habentes, tenimentum predictum sicut quatuor confinibus clauditur, ut in ipsa eiusdem Andree concessione super hoc eidem episcopo seriacius continetur, sibi et suis successoribus confirmare nostra magnificentia dignaretur. Nos igitur, considerantes quod servire Deo regnare est et quod sacris ecclesiis conceditur in perpetuum profectum° provenit animarum, eiusdem petitioni episcopi prebuimus exauditum et concessionem, quam Andreas predictus fecit, de tenimento Lampiani apud nostram curiam dicto episcopo et ecclesie Melfiensi ratam habentes, ipsum tenimentum sicut clauditur quatuor finibus et in predicto instrumento eiusdem Andree clarius continetur, predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie Melfiensi auctoritate regia confirmamus et presentis scripti presidio communimus, statuentes ut eidem Andree et suis successoribus nequaquam liceat donationem ipsam modo quolibet infirmare vel tenimentum ipsum auferre contra confirmationem nostram ecclesie Melfiensi et quod ipsa ecclesia tenimentum iam dictum sine alicuius contradictione possideat pacifice perhennaliterque, non obstante privilegio quod de comitatu Cupersani concessimus Rogerio de Piscina vel alicui alii. Decernimus ergo ut nulla omnino persona tam ecclesiastica quam mundana presumat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contrahire. Si quis autem attemptare presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Actum apud Agustam anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo, mense dicembri, octave indictionis.
° In B imperfectum

Edizione inserto (1220 dicembre)
8.
1220 dicembre, IX indizione.
inserto

Notum sit universis intuentibus presens scriptum tam presentibus quam futuris, quod nos Andreas Lupinus Dei et imperiali gratia comes Cupersani olim in Teutonia constitutus, divino intuitu et obtentu reverendi domini R[icherii] Melfiensis episcopi, domini imperatoris familiaris, tenimentum Lampidiani de civitate nostra Lavelli dedimus eidem episcopo, successoribus eius et ecclesie Melfiensi iure perpetuo pacifice possidendum, quemadmodum tenimentum predictum quatuor finibus designatum in scriptu nostro sibi super hoc tunc concesso seracius continetur. Donum vero de tenimento predicto pro remedio nostre anime per nos factum ecclesie Melfiensi damus et concedimus iterato, statuente ut nulli heredum et successorum nostrum liceat Melfiensem ecclesiam super tenimento iam dicto modo quolibet molestare, sed ipsa potius Melfiensis ecclesia tenimentum predictum sine contradictione nostra, heredum et successorum nostrorum teneat quiete et possideat tempore perhennali. Ad cautelam ergo et securitatem episcopi supradicti et ecclesie Melfiensis presentem paginam per manus Procupii de Matera notarii scribi fecimus et eam nostri sigilli robore ac subscriptione manus proprie communitam eidem episcopo coram subscriptis testibus iussimus assignari. Actum est hoc apud Romam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo, mense dicembri, nona indictione. Quod privilegium erat munitum signationibus predicti Andree Lupini comitis et subscriptorum testium in hec verba: Nos Andreas Lupinius Dei et imperiali gratia comes cuper samus confirmamus prelecta. Imperiali iudex Petrus Vigilis ego Nicolaus qui supra magne curie et Melfiensis iudex. Bonifarti Capunnia imperialis iudex testis sum.

Edizione inserto (1221 febbraio)
9.
1221 febbraio, IX indizione
inserto

Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie per presens scriptum notum fieri volumus universis nostris fidelibus tam presentibus quam futuris quod Andereas Lupinus, comes Cupersani quod eidem Andree in Alemagna tunc vallecto de benignitatis nostre munificentia dederamus, Richerio venerabili Melfiensi episcopo dilecto familiari et fideli nostro quoddam tenimentum de voluntate ac consensu nostro divini amoris intuitu contulit [et] concessit, sicut in ipsius comitis instrumento exinde confecto clarius continetur, et licet donationem huiusmodi ad supplicationem eiusdem episcopi sibi et ecclesie sue per regale privilegio nostrum confirmaverit celsitudo [nostra], quia tamen dictus Andreas post modum apud urbem Romam de nostra gratia factus comes, que de tenimento ipso in Teutonia nobis consentientibus et approbantibus episcopo et ecclesie supradictis fecerat per iteratum instrumentum militare confirmavit, dictus episcopus nostre celsitudini suplicavit humiliter ut tam donationem quam confirmationem tenimenti predicti Lampidiensis a memorato comite diversis locis et etiam temporibus factas, quemadmodum in scriptis tam nostro quam ipsius comitis continetur confirmare libenter dignaremur. Nos itaque, dicti Melfiensis episcopi suplicationis inclinati, utpote illius qui grata nobis semper obsequia prestitit et devota, donationem et confirmationem quam de tenimento Lampediano predicto memoratus comes in persona tam apud Augustam quam apud Urbem diversis temporibus contulit episcopo et ecclesie antedictis sicut in ipsius comitis scriptis apertius continetur, de innata nostre munificentie gratia confirmamus et presentis scripti presidio comunimus firmiter statuentes ut dicto comiti Andree vel eius successoribus in comitatu Cupersani vel civitate Lavelli nequaquam liceat donationem ipsam modo quolibet infirmare vel tenimentum ipsius ecclesie Melfiensis auferre contra confirmationem et concessionem nostram, constitutione nostra de feudis apud Capuam edita non obstante, salvo mandato et ordinatione nostra. Ad huius autem concessionis et confirmationis nostre memoriam et inviolabilem firmitatem presens scriptum per manus Johannis de Lauro notarii et fidelis nostri scribi et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis. Datum Salerni post curia Capue celebratam anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo, mense februarii, indictione nona, imperii domini nostri Friderici Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti anno primo, regni vero Sicilie vicesimo tertio feliciter amen.

Schedatura archivistica (1290 marzo 6)
13.
1290 marzo 6, Melfi
Redazione in pubblica e autentica forma

Segnatura: I, 13 A.S.V.
Datatio cronica: 1290 marzo 6, III indizione
Datatio topica: Melfi
Trasmissione: originale [A]
Scrittore o rogatario: Gualterio, pubblico notaio di Melfi
Bibliografia: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, p. 315
Autore: Sinibaldus, vescovo di Melfi°
Destinatario: Gualterio pubblico notaio di Melfi

Regesto

Gualterio, pubblico notaio di Melfi, ad istanza di Sinibaldo vescovo della stessa terra, redige in pubblica e autentica forma cinque atti indirizzati alla chiesa cattedrale melfitana tra il 1093 e il 1220.

Dimensioni e stato di conservazione: cm. 54,5 Membrana, nel complesso, in buono stato di conservazione; si rileva la presenza di macchie dovute a umidità, rosicature lungo il margine superiore e piccole lacune che però non interessano l’area del testo.
Segni cancellereschi: si rileva la presenza della notitia testium e, sul recto, l’antica segnatura 12.
° GAMS, Series episcopo rum cit., p. 896.

Schedatura inserto (1093 novembre)
2.
1093 novembre
inserto
Concessione ducale

Trasmissione: inserto [B] nel doc. I, 13. Sospetta falsificazione in forma di originale
Datatio chronica: 1093 novembre, II indizione, IX anno di ducato di Ruggero Borsa duca di Puglia
Bibliografia: Jahn, Untersuchungen, p. 212
Edizione: ARANEO, Notizie storiche della città di Melfi, pp. 206-208 n. I; MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, pp. 303-305 n. IX
Autore: Ruggero Borsa duca di Puglia
Destinatario: chiesa cattedrale di Melfi

Regesto

Ruggero Borsa, duca di Puglia, concede alla chiesa cattedrale di Melfi il castello di Salsola con tutte le sue pertinenze e i contadini ivi residenti, il monastero di S. Giovanni de Iliceto, nonché omnes iudeos.

Schedatura inserto (1220 dicembre)
6.
1220 dicembre, Augusta.
inserto
Concessione comitale

Trasmissione: inserto [B] nel doc. I, 13
Datatio chronica: 1220 dicembre, VIII indizione
Datatio topica: Augusta (Germania)
Edizione: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, pp. 305-307 n. IX
Scrittore o rogatario: Iohannes de Traxetto, notaio regio
Autore: Andrea Lupinus, valletto di Federico II
Destinatario: Richerio, vescovo di Melfi

Regesto

Andrea Lupino, valletto di Federico II, nonché conte di Conversano, dona alla chiesa cattedrale di Melfi, nelle mani di Richerio vescovo, un tenimento situato nei pressi del Lampiano, in territorio di Lavello, ricadente all’interno della circoscrizione comitale di Conversano, eccezion fatta per le terre della chiesa di S. Egidio, precedentemente donate da Roberto di Loritello, conte di Conversano, al monastero [della Ss. Trinità] di Monte Sacro.

Schedatura inserto (1220 dicembre)
7.
1220 dicembre, VIII indizione.
inserto
Conferma imperiale

Trasmissione: inserto [B] nel doc. 1, 13
Datatio chronica: 1220 dicembre, VIII indizione
Datatio topica: Augusta (Germania)
Edizione: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, pp. 307-308 n. IX
Autore: Federico II di Svevia
Destinatario: Richerio, vescovo di Melfi

Regesto

Federico II di Svevia, imperatore e re di Sicilia, ad istanza di Richerio, vescovo di Melfi conferma la concessione del tenimento sul Lampiano, in territorio di Lavello, precedentemente elargita in favore della chiesa cattedrale melfitana dal suo valletto Andrea Lupino, conte di Conversano.

Schedatura inserto (1220 dicembre)
8.
1220 dicembre, IX indizione.
inserto
Conferma comitale

Trasmissione: inserto [B] nel doc. 1, 13
Datatio chronica: 1220 dicembre, IX indizione
Datatio topica: Roma Scrittore o rogatario: Procopio di Matera, notaio
Edizione: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, pp. 308-309 n. IX
Autore: Andrea Lupino, conte di Conversano
Destinatario: Richerio vescovo di Melfi

Regesto

Andrea Lupino, conte di Conversano, conferma la concessione da lui stesso precedentemente indirizzata a Richerio, vescovo di Melfi del tenimento di Lampiano, in territorio di Lavello, sottolineando che tale elargizione deve considerarsi perpetua e irrevocabile.

Schedatura inserto (1220 dicembre)
9.
1221 febbraio, IX indizione.
inserto
Conferma imperiale

Trasmissione: inserto [B] nel doc. 1, 13
Datatio chronica: 1221 febbraio, IX indizione, I anno di impero di Federico II di Svevia e XXIII anno di regno di Sicilia
Datatio topica: Salerno
Scrittore o rogatario: Iohannes de Lauro, notaio
Edizione: MERCATI, Miscellanea Giovanni Mercati, pp. 309-310 n. IX
Autore: Federico II di Svevia
Destinatario: Richerio, vescovo di Melfi

Regesto

Federico II di Svevia, imperatore e re di Sicilia, ad istanza di Richerio, vescovo di Melfi conferma la concessione del tenimento di Lampiano, in territorio di Lavello, precedentemente elargita in favore della chiesa cattedrale melfitana dal suo valletto Andrea Lupino, conte di Conversano e poi dallo stesso fatta oggetto di conferma successiva, rogata in Roma.